- SARRA
- SARRAurbs Phoeniciae, deinde Tyrus dicta, a pisce quodam qui illic abundat, quem Sarram vocant, ex cuius sanguine sericum in purpuram tingebatur. Inde Sarranae vestes Tyriae dictae sunt, quae et ostrinae et purpureae. Virg. Georg. l. 2. v. 506.Ut gemmâ bibat, et Sarranô dormiat ostrô.Hinc Ausonius. Ep.----- Sarrano videor discumbere in ostro.Iuvenal. Sat. 10. v. 38.------ Aut pictae Sarrana fer entemEx humeris aulaea togae.Sidonius Sarranam chlamydem dixit Paneg. Anthem. v. 6. et Columella l. 9. c. 4. Sarranas violas, pro purpureis, et Silius l. 15. v. 205. Sarranum muricem. Probus ad Virgilii locum supra productum. Tyrum Sarram appellatam Homerus docet, quem etiam Ennius sequitur, cum dicit, Poenos Sarrâ oriundos. Agellius quoque l. 14. c. 6. ait, Tyrum prius dictam fuisse Sarram. Nomen autem Sarrae deduci notum est ex Ebraeo Tyri nomine Tsor. In quo literam Tsade, quae medii est soni inter T. et S. Graeci in T. mutarunt, et Romani in S. Ita factum, ut ex eodem Isoret Τύρος nasceretur et Sarra. Bochartus. Nic. Lloyd. Nam de Pisce Sar, quod ex Servio ad Georgic. l. 4. desumptum, non extare illud ullibi gentium, idem docet, Serviumque memoriâ lapsum contendit, Geogr. Sacr. Part. 2. l. 2. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.